Begleitschreiben des Bischofs von Würzburg zum Ablassbrief für die Pfarrei Haßfurt vom 26.05.1465

Universis et singulis praesentium inspectoribus. Nos Johannes Dei gratia Episcopus herbipolensis Franciaeque Orientalis Dux patefacimus [… Wir Johannes (Johann III. von Grumbach, reg. 1455–1466), von Gottes Ganden Bischof von Würzburg und Herzog von Ostfranken … ]. Quod Reverendissimorum in Christo patrum et Dominorum Cardinalum litteras quibus hae nostrae affixae sunt vidimus easque omni suspicionis vitio carere reperimus. Ideo ipsas populo totiens quotiens loci plebano in Hassfurt [am Ort der Pfarrei in Haßfurt] videbitur publicari praecipimus atque ad instar eorundem Dominorum Cardinalum universis et singulis Christifidelibus vere contritis et confessis qui ex causis et festivitatibus in praedictorum Dominorum Cardinalium litteris contentis atque in festivitate Sancti Kiliani sociorumque ejus Capellam Beatae Mariae in Hassfurt nostrae dioecesis herbipolensis [unsere Kapelle zur heiligen Jungfrau Maria in der Stadt Haßfurt in unserer Diözese Würzburg,] visitaverint fecerintque ea quae dicti Domini Cardinales fieri voluerunt XL dies [40 Tage] de injunctis eis poenitentiis totiens quotiens praemissa fecerint auctoritate omnipotentis Dei misericorditer in Domino relaxamus praesentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. Datum in civitate nostra Herbipolensi Dominica Exaudi Anno Domini M CCCC LXV [Datum in unserer Stadt Würzburg, Sonntag Exaudi im Jahr des Herrn 1465, das heißt, geschrieben am 26.05.1465 in Würzburg] nostri Vicariatus quoad praesens uti voluimus sub sigillo. (Quelle: Reininger Aktenstücke in: Archiv des Historischen Vereins von Unterfranken und Aschaffenburg, Band 15, Heft 3, 1861, Nr. 6, Seiten 281–282.)

Nach oben scrollen